!

 

  

: . .  

 

. .

 

-,

2006

 

-

-

 

 

 

 

Abusus non tollit usum. Accepto damno. Accessio cedit principali. Actio bonae fidei. Actio in factum concepta. Actio in ius concepta.  Actio in personam. Actio in rem. Actio noxalis. Actio poenalis. Alibi. A potiori. Argumenta ponderantur, non numerantur. Argumentum ad oculos.

Bis dat qui cito dat. Bonorum possessio.

Casum sentit dominus. Caveat emptor. Ceteris paribus. Condicio sine qua non. Contra factum non datur argumentum. Conventio facit legam. Corpus delicti. Crescente malitia crescere debet et poena. Cuius commodum, eius debet esse incommodum. Cuius commodum, eius periculum. Curia advisare vult!

Damnum emergens et lucrum cessans. Deceptus pro nolente est. Duo cum faciunt idem, non est idem.

Ex maleficio non oritur contractus. Ex turpi causa actio non oritur.

Falsus in uno falsus in omnibus. Fraus omnia corrumpit.

Grata, rata et accepta.

Habeat sibi! Hereditas iacens. Heres succedens in honore succedit in onere.

Imperitia culpae adnumeratur. Iniuria non excusat iniuriam. In maxima potentia minima licentia. Ita utere tuo, ut alienum non laedas. Iuris effectus in excutione consistit. Iuris praecepta sunt haec: honeste vivere, alterum non laedare, suum ciuque tribuere. Ius est ars boni et aequi. Ius utendi-fruendi. Ius vitae necisque.

Legem brevem esse oportet. Leges virtus haec est: imperare, vetare, promittere, punire. Lex prospicit non respicit.

Melior est causa possidentis. Melior est iustitia praeveniens, quam puniens. Modus vivendi. Mutatis mutandis.

Nec vi, nec clam, nec praecario. Nemo debet bis puniri pro uno delicto. Nemo inauditus condemnari debet, si non sit contumax. Nemo iudex in propria causa. Nemo pluris iuris ad alium transfere potest, quam ipse haberet. Nemo praesens nisi intelligat. Nemo praesumitur malus. Non bis in idem. Non efficit affectus nisi sequatur effectus. Non obligat lex, nisi promulgata. Non omne, quod licet, honestum est. Non progredi est regredi. Non videtur vim facere, qui iure suo utitur. Nullum crimen, nulla poena sine lege.

Onus probandi. Opus citatum.

Par in parem non habet iurisdictionem. Paribus sententiis reus absolvitur. Pax quaerenda est. Post hoc non est propter hoc. Prior tempore potior iure.

Qui tacet, consentire videtur. Quis? Quibus auxiliis? Quomodo? Quando? Cur? Quod erat demonstrandum.

Reus excipiendo fit actor.

Salus populi suprema lex esto. Scire leges non est verba tenere, sed vim ac mentem. Semper moram fur facere videtur. Si actum sit publico iudicio, delegandum est privatum. Si iudicas, cognosce. Summum ius summa iuiuria.

Turpes conditiones remittendae sunt.

Ubi meam rem invenio, ibi eam vindico.

Volens nolens. Volenti non est iniuria.

 

  

XII tabulae sive Lex XII tabularum

 

Tabula III

1. Aeris confessi rebusque iure XXX dies iusti sunto.

2. Post deinde manus iniectio esto. In ius ducito.

5. ... nisi pacti forent habebantur in vinculus dies sexaginta. Inter eos dies trinis nundinis continuis ad praetorem in comitium producebantur, quantaeque pecuniae iudicati essent praedicabatur. Tertiis autem nun dinis capite poenas dabant aut trans Tiberim peregre venum ibant.

6. Tertiis nundinis partis secanto. Si plus minusve secuerunt, se fraude esto.

Tabula IV

1. ... feminas etsi perfectae aetatis sint in tutela esse.

7c. ... prodigo interdicitur bonorum suorum administratio.

Tabula VIII

1a. ... Si quis occentavisset sive carmen condidisset, quod infamiam feceret flagitiumve alleri ... ut fustibus feriretur.

2. Si membrum rupsit, ni cum eo pacit, talio esto.

12. Si nox furtum factum sit, si im occisit, iure caesus esto.

23. Qui falsum testimonium dixisse convictus esset, e saxo Tarpeio deiceretur.

26. Ne quis in urbe coetus nocturnos agitaret.

Tabula IX

3. ... iudicem arbitrumve iure datum, qui ob rem dicendam pecuniam accepisse convictus est, capite poenitur.

6. Interfici ... indemnatum quemcumque hominem ... (vetuerunt).

     

 

Requiem

 

 Requiem aeternam dona eis Domine,

 Et lux perpetua luceat eis.

 In memoria aeterna erit justus,

 Ab auditione mala non timebit.

 Requiem aeternam dona eis Domine.

 

 Dies irae, Dies illa!

 Solvet saeclum in favilla,

 Teste David cum Sybilla.

 Quantus tremor est futurus,

 Quanto Judex est venturus

 Cuncta stricte discussurus.

 

 Tuba mirum spargens sonum

 Per sepulcra regionum

 Coget omnes ante thronum.

 Mors stupebit et natura,

 Cum resurget creatura

 Judicanti responsura.

 Liber scriptus proferetur,

 In quo totum continetur

 Inde mundis indicetur.

 Judex ergo cum sedebit

 Quitquit latet, apparebit

 Nil inultum remanebit.

 Dies irae, Dies illa!

 

 Quid sum miser tunc dicturus

 Quem patronum rogaturus

 Cum vix Justis sit securus?

 Rex tremendae majestatis,

 Qui salvandos salvas gratis

 Salva me fons pietatis.

 Recordares, Jesu pie

 Quod sum causa Tue vie

 Ne me perdas illa die.

 Quaerens me sedisti lassus,

 Redemisti crucem passus,

 Tantus labor non sit cassus.

 Juste Judex ultionis,

 Donum fac remissionis,

 Ante diem rationis.

 Ingemisco tamquam reus

 Culpa rubet vultus meus

 Supplicanti parce Deus.

 Qui Mariam absolvisti

 Et latronem exhaudisti

 Mihi quoque spem dedisti.

 Preces meae non sunt dignae,

 Sed Tu, bonus, fac benique

 Ne perenni cremer igne.

 Inter Oves locum praesta

 Et ab hoedis me sequestra

 Stamiens in parte dextra.

 

 Confutatis maledictus

 Flammis acribus addictis

 Voca me cum benedictis

 Oro suplex et acclinis

 Cor contritum quasi cinis,

 Gere curam mei finis.

 

 Lacrimosa dies illa

 Qua resurget ex favilla,

 Judicandus homo reus

 Huic ergo parce, Deus.

 Pie Iesu, Domine, dona

 eis requiem sempiternam, Amen.

 

 Agnus Dei, qui tollis peccata mundi,

 Dona eis requiem sempiternem,

 Lux aeterna luceat eis, Domine,

 Cum sanctis Tuis in aeternum,

 Quia pius est.

 Requiem aeternam dona eis Domine,

 Et lux perpetua lucat eis.

 

 

Archipoeta Confessio

 

Aestuans intrinsecus ira vehementi

in amaritudine loquor meae menti:

Factus de materia levis elementi,

folio sum similis de quo ludunt venti.

Feror ego veluti sine nauta navis,

ut per vias aeris vaga fertur avis.

Non me tenet vincula, non me tenet clavis,

Quaero mei similis et adiungor pravis.

 

Mihi cordis gravitas res videtur gravis,

Iocus est amabilis dulciorque favis.

Quidquid Venus imperat, labor est suavis,

quae nunquam in cordibus habitat ignavis.

Secundo redarquor etiam de ludo,

sed cum ludus corpore me dimittat nudo,

frigidus exterius, mentis aestu sudo,

tunc versus et carmina meliora cudo.

 

Tertio capitulo memoro tabernam,

Illam nullo tempore sprevi neque spernam,

donec sanctos angelos venientes cernam,

cantantes pro mortius 'requiem aeternum'.

Meus est propositum in taberna moris,

ut sint vina proxima morientis ori.

Tunc cantabunt laetius angelorum chori:

'Sit Deus propitius huic potatori!'

 

Lucretius

DE RERVM NATVRA

 

 I, 6179

 Humana ante oculos foede cum vita iaceret  
 
in terris oppressa gravi sub religione,  
 
quae caput a caeli regionibus ostendebat  
 
horribili super aspectu mortalibus instans,  
 
primum Graius homo mortalis tollere contra  
 
est oculos ausus primusque obsistere contra;  
 
quem neque fama deum nec fulmina nec minitanti  
 
murmure compressit caelum, sed eo magis acrem  

 inritat animi virtutem, effringere ut arta  
 
naturae primus portarum claustra cupiret.  
 
ergo vivida vis animi pervicit et extra  
 
processit longe flammantia moenia mundi  
 
atque omne immensum peragravit mente animoque,  
 
unde refert nobis victor quid possit oriri,  
 
quid nequeat, finita potestas denique cuique   
 
qua nam sit ratione atque alte terminus haerens.  
 
quare religio pedibus subiecta vicissim  
 opteritur, nos exaequat victoria caelo.  

 

II

 At quidam contra haec, ignari materiai,  
 
naturam non posse deum sine numine reddunt  
 
tanto opere humanis rationibus atmoderate  

 2.170

 tempora mutare annorum frugesque creare  
 
et iam cetera, mortalis quae suadet adire  
 
ipsaque deducit dux vitae dia voluptas  
 
et res per Veneris blanditur saecla propagent,  
 
ne genus occidat humanum. quorum omnia causa  
 
constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus  
 
magno opere a vera lapsi ratione videntur.  
 
nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,  
 
hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim  
 
confirmare aliisque ex rebus reddere multis,  

 2.180

 nequaquam nobis divinitus esse creatam  
 
naturam mundi: tanta stat praedita culpa.  
 
quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;  
 
nunc id quod super est de motibus expediemus.   
 
  Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus  
 
confirmare tibi, nullam rem posse sua vi  
 
corpoream sursum ferri sursumque meare.  
 
ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;  
 
sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt  
 
et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,  

 2.190

 pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.  
 
nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum  
 
et celeri flamma degustant tigna trabesque,  
 
sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.  
 
quod genus e nostro com missus corpore sanguis  
 
emicat exultans alte spargitque cruorem.  
 
nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque  
 
respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum  
 
derecta et magna vi multi pressimus aegre,  
 
tam cupide sursum removet magis atque remittit,  

 2.200

 plus ut parte foras emergant exiliantque.  
 
nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,  
 
quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.  
 
sic igitur debent flammae quoque posse per auras  
 
aris expressae sursum succedere, quamquam  
 
pondera, quantum in <se> est, deorsum <de>ducere pugnent.  
 
nocturnasque faces caeli sublime volantis  
 
nonne vides longos flammarum ducere tractus   
 
in quas cumque dedit partis natura meatum?  
 
non cadere in terras stellas et sidera cernis?  

 2.210

 sol etiam <caeli> de vertice dissipat omnis  
 
ardorem in partis et lumine conserit arva;  
 
in terras igitur quoque solis vergitur ardor.  
 
transversosque volare per imbris fulmina cernis,  
 
nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes  
 
concursant; cadit in terras vis flammea volgo.  
 
  Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,  
 
corpora cum deorsum rectum per inane feruntur  
 
ponderibus propriis, incerto tempore ferme  
 
incertisque locis spatio depellere paulum,  

 2.220

 tantum quod momen mutatum dicere possis.  
 
quod nisi declinare solerent, omnia deorsum  
 
imbris uti guttae caderent per inane profundum  
 
nec foret offensus natus nec plaga creata  
 
principiis; ita nihil umquam natura creasset.  
 
  Quod si forte aliquis credit graviora potesse  
 
corpora, quo citius rectum per inane feruntur,  
 
incidere ex supero levioribus atque ita plagas  
 
gignere, quae possint genitalis reddere motus,  
 
avius a vera longe ratione recedit.  

 2.230

 nam per aquas quae cumque cadunt atque ara rarum,  
 
haec pro ponderibus casus celerare necessest  
 
propterea quia corpus aquae naturaque tenvis  
 
aris haud possunt aeque rem quamque morari,  
 
sed citius cedunt gravioribus exsuperata;  
 
at contra nulli de nulla parte neque ullo   
 
tempore inane potest vacuum subsistere rei,  
 
quin, sua quod natura petit, concedere pergat;  
 
omnia qua propter debent per inane quietum  
 
aeque ponderibus non aequis concita ferri.  

 2.240

 haud igitur poterunt levioribus incidere umquam  
 
ex supero graviora neque ictus gignere per se,  
 
qui varient motus, per quos natura gerat res.  
 
quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest  
 
corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus  
 
obliquos videamur et id res vera refutet.  
 
namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,  
 
pondera, quantum in <se> est, non posse obliqua meare,  
 
ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;  
 
sed nihil omnino <recta> regione viai  

 2.250

 declinare quis est qui possit cernere sese?  
 
  Denique si semper motu conectitur omnis  
 
et vetere exoritur <motus> novus ordine certo  
 
nec declinando faciunt primordia motus  
 
principium quoddam, quod fati foedera rumpat,  
 
ex infinito ne causam causa sequatur,  
 
libera per terras unde haec animantibus exstat,  
 
unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,  
 
per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,  
 
declinamus item motus nec tempore certo  

 2.260

 nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?  
 
nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas  
 
principium dat et hinc motus per membra rigantur.   
 
nonne vides etiam patefactis tempore puncto  
 
carceribus non posse tamen prorumpere equorum  
 
vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?  
 
omnis enim totum per corpus materiai  
 
copia conciri debet, concita per artus  
 
omnis ut studium mentis conixa sequatur;  
 
ut videas initum motus a corde creari  

 2.270

 ex animique voluntate id procedere primum,  
 inde dari porro per totum corpus et artus.  
 nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu  
 viribus alterius magnis magnoque coactu;  
 nam tum materiem totius corporis omnem  
 perspicuumst nobis invitis ire rapique,  
 donec eam refrenavit per membra voluntas.  
 iamne vides igitur, quamquam vis extera multos  
 
pellat et invitos cogat procedere saepe  
 
praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro  

 2.280

 quiddam quod contra pugnare obstareque possit?  
 
cuius ad arbitrium quoque copia materiai  
 
cogitur inter dum flecti per membra per artus  
 
et proiecta refrenatur retroque residit.  
 
quare in seminibus quoque idem fateare necessest,  
 
esse aliam praeter plagas et pondera causam  
 
motibus, unde haec est nobis innata potestas,  
 
de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.  
 
pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant  
 
externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum  

 2.290

 intestinum habeat cunctis in rebus agendis   
 
et devicta quasi cogatur ferre patique,  
 
id facit exiguum clinamen principiorum  
 
nec regione loci certa nec tempore certo.  
 
  Nec stipata magis fuit umquam materiai  
 
copia nec porro maioribus intervallis;  
 
nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.  
 
qua propter quo nunc in motu principiorum  
 
corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere  
 
et post haec semper simili ratione ferentur,  

 2.300

 et quae consuerint gigni gignentur eadem  
 
condicione et erunt et crescent vique valebunt,  
 
quantum cuique datum est per foedera naturai.  
 
nec rerum summam commutare ulla potest vis;  
 
nam neque quo possit genus ullum materiai  
 
effugere ex omni quicquam est <extra>, neque in omne  
 
unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem  
 
naturam rerum mutare et vertere motus.  
 
  Illud in his rebus non est mirabile, quare,  
 
omnia cum rerum primordia sint in motu,  

 2.310

 summa tamen summa videatur stare quiete,  
 
praeter quam siquid proprio dat corpore motus.  
 
omnis enim longe nostris ab sensibus infra  
 
primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa  
 
cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;  
 
praesertim cum, quae possimus cernere, celent  
 
saepe tamen motus spatio diducta locorum.  
 
nam saepe in colli tondentes pabula laeta  
 
lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes  
 
invitant herbae gemmantes rore recenti,  

 2.320

 et satiati agni ludunt blandeque coruscant;   
 
omnia quae nobis longe confusa videntur  
 
et velut in viridi candor consistere colli.